STREPITUS Obscoenus

STREPITUS Obscoenus
STREPITUS Obscoenus
apud Petronium, Graece πορδὴ et ἀποπορδὴ, Alex. Aphrodis. l. 1. Problem. 164. inter Aegyptiorum olim σεβάσματα. Minucius Fel. de iis, Non Serapidem magis, quam Strepitus per pudenda corporis expressos contremiscunt. Ubi liceat usurpare, quod Hieronym. in Esai. dixit l. 13. de Pelusiaco cepe, Horribile et formidolosum fuit hortensis apud Horatium Dei diffissâ nate toniru, quô decussi Candidiae dentes et exturbatum Saganae caliendrum. Et Martialis Epigrammate 78. l. 12. ridetur misellus Aethon, qui Iovem salutans in Capitolio pepedit, adfectus ob istud flagitium trinoctiali domicoeniô. Cato, orat. de Sacrileg. Domi cum auspicamus, inquit, servi, ancillae, siquis eorum sub centone crepuit, quod ego non sensi, nullum mihi vitium facit. Fatuamque admodum circa haec superstitionem Metrodis, Theophrasti discipuli, narrat Laertius. Et est Nicarchi Epigramma εἰς πορδὴν, quô dicitur, non minus ac Reges, ius vitae necisque habere. Inde igitur Aegyptiorum veneratio orta. Πορδὴ ἀποκτείνει πολλοὺςἀδιέξοδος οὔσα. Vide Nic. Rigaltium ad Minucium Felic. et supra voce Flatus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”